monumenta.ch > Plinius > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 134
{LXV} Hordeum optimum quod candidissimum. sucus decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infundantur exulceratis interaneis et vulvis. cinis eius ambustis inlinitur et carnibus, quae recedunt ab ossibus, et eruptionibus pituitae, muris aranei morsibus. idem asperso sale ac melle candorem dentibus, suavitatem oris facit.